Victimæ Paschali (LH478)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Wipo av Burgund 1000-t, Påskesekvensen    Melodi: Gregoriansk
Victimæ Paschali

Victimæ paschali laudes * immolent Christiani. Agnus redemit ovs: / Christus innocens Patri / reconciliavit peccatores. / Mors et vita duello / conflixere mirando: / dux vitæ mortuus, regnat vivus. / Dic nobis Maria quid vidisti in via? / Sepulcrum Christi viventis, / et gloriam vidi resurgentis: / Angelicos testes, / sudarium, et vestes. / Surrexit Christus spes mea: / præcedet suos in Galilæam. / Scimus Christum surrexisse / a mortuis vere: / tu nobis, victor Rex, / miserere.