Stabat Mater (LH469)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Jacopone da Todi 1200-t, Mariasekvensen    Melodi: Gregoriansk
Stabat Mater

1Stabat Mater dolorósa / iuxta crucem lacrimósa, / dum pendébat Fílius.

2Cuius animam gementem, / contristatam et dolentem / pertransivit gladius.

3O quam tristis et afflicta / fuit illa benedicta / mater Unigeniti!

4Quæ mœrebat et dolebat / pia mater, dum videbat / Nati poenas incliti.

5Quis est homo qui non fleret, / matrem Christi si videret / in tanto supplicio?

6Quis non posset contristari, / piam matrem contemplari / dolentem cum Filio?

7Pro peccatis suæ gentis / vidit Iesum in tormentis / et flagellis subditum.

8Vidit suum dulcem Natum / morientem, desolatum, / dum emisit spiritum.

9Eia, mater, fons amoris, / me sentire vim doloris / fac, ut tecum lugeam.

10Fac ut ardeat cor meum / in amando Christum Deum, / ut sibi complaceam.

11Sancta mater, istud agas, / Crucifixi fige plagas / cordi meo valide.

12Tui Nati vulnerati, / tam dignati pro me pati / poenas mecum divide.

13Fac me vere tecum flere, / Crucifixo condolere, / donec ego vixero.

14Iuxta crucem tecum stare / ac me tibi sociare / in planctu desidero.

15Virgo virginum præclara, / mihi iam non sis amara; / fac me tecum plangere.

16Fac ut portem Christi mortem, / passionis fac consortem / et plagas recolere.

17Fac me plagis vulnerari, / fac me cruce inebriari / et cruore Filii.

18Flammis ne urar succensus, / per te, Virgo, sim defensus / in die iudicii.

19Fac me cruce custodiri, / morte Christi præmuniri, / confoveri gratia.

20Christe, cum sit hinc exire, / da per matrem me venire / ad palmam victoriæ.

21Quando corpus morietur, / fac ut animæ donetur / paradisi gloria. Amen.