Dies irae (LH652)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: Thomas av Celano 1255    Melodi: 1200-t
Dies irae

1Ies iræ, dies illa, solvet sæclum in favila: teste David cum Sibylla.

2Quantus tremor est futurus, quando iudex est venturus, cuncta stricte discussurus!

3Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum, coget omnes ante thronum.

4Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, Iudicanti responsura.

5Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus iudice tur.

6Iudex ergo cum sedebit, quid quid latet apparebit: nil inultum remane bit.

7Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus? Cum vix iustus sit securus.

8Rex tremen dæ maiestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me, fons pietatis.

9Recordare Iesu pie, quod sum causa tuæ viæ: ne me perdas illa die.

10Quærens me, sedisti lassus: Redemisti crucem passus: Tantus labor non sit cassus.

11Iuste iudex ultionis, donum fac remissionis, ante diem rationis

12Ingemisco, tam quam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicanti parce Deus.

13Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti.

14Preces me æ non sunt dignæ: Sed tu bonus fac benigne, ne perenni cremer igne.

15Inter oves Iocum præsta, et ab hædis me sequestra, statuens in parte dextra.

16Confutatis maledictis, flammis acribus addictis, voca me cum benedictis.

17Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis.

18Lacrimosa dies illa, qua resurget ex favilla.

19Iudicandus homo reus: Huic ergo parce Deus.

20Pie Iesu Domine, donna eis requiem. Amen.

Se også