Adeste fideles (LH382)

Fra Liturgisk ressursbank
Hopp til: navigasjon, søk
    Tekst: John Francis Wade 1751, 1782 / Abbé François Borderies 1822    Melodi: John Francis Wade 1751, 1782
Adeste fideles

1Adeste fideles læti triumphantes, / venite, venite in Betlehem. / Natum videte Regem Angelorum.

Chorus: Venite adoremus, / venite adoremus, / venite adoremus Dominum!

2En grege relicto, humiles ad cunas / vocati pastores approperant, / et nos ovanti gradu festinemus. / Venite adoremus Dominum.

3Æterni Parentis splendorem æternum / velatum sub carne videbimus, / Deum infantem, pannis involutum. / Venite adoremus Dominum.

4Pro nobis egenum, et foeno cubantem, / piis foveamus amplexibus, / sic nos amantem quis non redamaret? / Venite adoremus Dominum.